GALLENSIS seu VALLENSIS Joh

GALLENSIS seu VALLENSIS Joh
GALLENSIS seu VALLENSIS Joh
Volterris natus, duodecimo anno post primam Collectionem Decretalium (quod tempus incidit in Saeculi XIII. initium) Pontificum, qui Bernardum Circam (primae Collectionis Auctorem) sequuti aliqua ediderant, Decretales et Rescripta ex Gilberti, et Alani collectionibus congessit: quibus etiam Caelestini III. addidit et Scholiis suis illustravit. His postea Hugo Ep. Ferrar. ab Innoc. III. Saepe relatus et Bernardus Maior Compostell. Archidiac. suas interpretationes addidêrunt. Sed et Anton Augustinus se insuper Vincentii, Tancredi, Alani, Laurentii, aliorum, non pauca etiam
sine nomine Scholia, in secundam hanc compilationem, vidisse testatur, eaqueve eiusdem Ioh. Gallensis esse censet, Praefat. Collect. antiqq. decret. Edita est quoqueve eadem Compilatio ab Anton. Augustino modo dicto, inter antiquas Decretalium collectiones, Gerhardus von Mastricht Hist. Iuris Eccles. n. 348.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”